Summus Pontifex in aeroplano explicavit: Intellego reclamationes

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 28. September 2011 um 21:26 Uhr

E Berlino (kathnews/RV). Summus Pontifex iter in Germaniam aeroplano faciens explanavit se reclamationes in partria sua intellegere. „Reclamariones“, inquit cum diurnariis, qui eum comitabantur, brevi tempore colloquens, „in quadam natione populari regimine gubernata consuetae sunt.“ Multos vero „Summum Pontificem summa cum exspectatione et ex animo“ excipere. Et in multis rebus populi theodisci desiderium magis increbrescere eius, qui de moribus in societate observandis verba proferret. De abusibus etiam Papa locutus est: „Intellegere possum facinoribus sicut abusibus sexualibus a sacerdotibus minoribus commissis eos, qui afflictis consulunt, dicere: Haec non est mea Ecclesia, Ecclesia humanitatem et mores fovet, et si ii, qui ad eam pertinent, aliter agunt, haec non potest esse mea Ecclesia.“ Ecclesiae esse discendum haec scandala prohibere et adversus quemlibet abusum fortiter decertare. (rv/kna 22.9.2011)

Foto: Flugzeug – Bildquelle: wikipedia.de

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung