Pontifex: „Vehementer commutus sum nimia vi Cairi acta“

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 18. Oktober 2011 um 19:34 Uhr
Papst Benedikt XVI.

Cairi nimia vi inter Coptos et Muslimos adhibita Benedictus XVI, Summus Pontifex, ad christianos in Aegypto protegendos adhortatus est. Multis coram hominibus in area Petriana die Mercurii receptis Papa se vehementer de rebus Cairi gestis commotum exhibuit. Cum familiis afflictorum totoque populo Aegyptio se coniunctum esse. „Hic“, inquit, „populus divisus est conatibus impediendi, quominus singuli una cum aliis in pace viverent. Hanc autem vitam tranquillam fovere magni esset momenti, imprimis hoc tempore transitus.“ Quapropter Papa rogat christifideles, ut preces pro Aegypto effundant. Hanc regionem „verae pacis iustitia atque observantia libertatis dignitatisque cuiusque civis“ indigere.

Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: David Bohrer, White House

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung