„Ad medias consilia descendere non oportet“

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 28. September 2011 um 21:19 Uhr
Benedikt XVI.

E Erfordia (kathnews/RV). Summus Pontifex Benedictus XVI in monasterio Ordinis Eremitarum Sancti Augustini Erfordiensi praedicans dixit se commoveri ut Episcopum Romae hoc stare loco, ubi olim Lutherus theologiae studiis se dedisset. Papa conquestus est Christianos seiunctos esse, cum Iesus in aula Ultimae Cenae pro unitate obsecravisset. „Haecne Iesu obsecratio non exaudita est? Res gestae christiani nominis universitatis, ut ita dicam, visibilem reddunt hunc gravem casum, quo Christus una cum nobis hominibus laborat et patitur.“ Papa hortatus est, ut christianis „non solum de seiunctione et schismate conquendum, sed etiam Deo pro omnibus gratias agendum esset, quae, ad unitatem quod attinet, conservavisset et semper denuo donaret“. Non se tamquam rei publicae moderatorem visitare, quocum mediis consiliis compositis quaedam conventio absolveretur“. (rv 23.09.2011)

Foto: Benedikt XVI. – Fabio Pozzebom/ABr

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung