„Familia praecipuas obtinet partes in nova evangelisazione promovenda“

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 7. Dezember 2011 um 08:55 Uhr
Papst Benedikt XVI.

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Familia christiana maximi est momenti, ut nova evangelizatio promoveatur. Hoc Summus Pontifex Benedictus XVI coram quibusdam ministris Pontificiii Consilii pro Familia inculcavit. Hoc Consilium his diebus convenerant, ut de Apostolica Adhortatione „Familiaris Consortio“ colloqueretur. Iovis die Papa Benedictus XVI id recepit, ut in rerum agendarum rationibus statutum erat. Papa in memoriam revocavit familiam communitatem insimul et servitium proximi esse; eius esse, ut Ecclesiae, amorem Dei hominibus monstrare. Ad hoc quod attineret, presbyteratum et matrimonium eandem habere radicem adiunxit. Benedictus XVI quoque providit septimum Diem Mundanum Familiae Fovendae, quae a die tricesima mensis Maii usque ad diem tertiam menis Iunii anno bismillesimo duodecimo Medionlani celebrabitur.

Foto: Benedikt XVI. – Bildquelle: Martin Lohmann

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung