„Summus Pontifex de quaestonibus essentialibus loquetur“

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Pater Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, intuitu iteneris Summi Pontificis hac hebdomada faciendi expectat visitatione eius in Germania fidelibus monstratum iri, quomodo tempus futurum dignitati hominis conveniens componere possint. Exposuit Germaniam ipsam esse terram, ubi Deus iam „prorsus negatus“ fuisset. Hoc autem tempore Foederalem Rem Publicam Germanicam a multis „ducem Europae in rebus oecunomicis gerendis“ putari. Haec vero quod deesset in Germania virtus, quotiescumque fides vita profitenda esset, dolendum esse Lombardi exponavit.
Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: Shealah Craighead – White House