Summus Pontifex Benedictus XVI de iure canonico

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Leges normaeque Ecclesiae constitutae sunt, ut fideles adiuventur ad fidem vivendam. Hoc Saturni die Summus Pontifex recoluit ministris Rotae Romanae, tribunalis appellationis, alloquendi causa admissis. … In allocutione, quae huius anni conventus iuris peritorum Rotae Romanae causa habita est, Papa de momento legum canonicarum locutus est. „Tempore“, inquit, „recentissimo quaedam mentis inclinatio est, qua quidam monent, ne leges canonicae Ecclesiae nimis observentur. Qui putant hunc esse „legalismum“, nimiam ergo legum paragraphorumque observantiam. Quae fons fuit conaminis rerum adiuncta ponderandi interpretatione legis creatrice vi adhibita. Quo autem denuo efficitur, ut ab alio extremo positivistico ad alium adigatur, quo adhibito interpretatio humana praevalet.“ Aliam vero exstare viam Papa adiunxit recolens contionem coram legibus ferendis deputatis Berolini habitam, quos alloquens dixit ius verum a iustitia non separari posse. Hoc quoque pro legibus ferendis valere.
Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: Fabio Pozzebom/ABr