Papa de Asisio anni bismillesimi undecimi dixit: „Tradite spiritum Asisii!“

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 1. November 2011 um 20:49 Uhr

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Veneris die Summus Pontifex Benedictus XVI invitatos suos totius orbis terrarum, qui conventus paci fovendae causa anno bismillesimo undecimo habendi Asisium petiverant, ad conventum concludendum in Civitate Vaticana recepit. Papa invitatis in Civitate Vaticana receptis dixit: „Qui Asisii convenerunt, ibi nomine miliens virorum mulierumque milia erant, qui in iustitia et pace fovendis ope enituntur.“ Hanc summorum religionum legatorum congressionem fraternitatem demonstravisse et amicitiam, quae laboribus tam multorum, qui dialogum incepissent, exortae essent, Papa Benedictus XVI subiunxit. Se spe affectum esse dixit fore, ut amicitia asseclas religionum mundi inter et „omnes homines bonae voluntati“ crescere non cessaret. Exposuit vero Summus Pontifex conventus hoc genus „necessario exceptionem“ esse.

Foto: Benedikt XVI. – Bildquelle: Andreas Gehrmann

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung