Papa Anconae familias et sponsos sponsasque allocutus est

Summus Pontifex Benedictus XVI sacerdotibus adhortatus est, ut eis, qui divortio digressi sunt, misericordiam praestarent. Anconae, urbe principali regionis Italicae, quae Piscenum appellatur, dum commoratur, Papa tempore postmeridiano diei Dominicae eos easque, qui matrimonium contracturos promiserunt, convenit, postquam matutino tempore Nationalem Conventum Eucharisticum sollemniter finivit. Matutino vero et vespertino tempore illius Diei Dominicae matrimonium et familiam in lucem proferens in ecclesia cathedrali presbyteros simul et familias allocutus est, quod inconsuetum erat. „Hoc modo perpulchre demonstratur sacramenta ordinis et matrimonii inter se coniuncta esse et quomodo mutuo se compleantur“, Archiepiscopus Anconitanus, Menichelli nomine, explanavit ad id, quod vidit, referens. „Ambo sacramenta inter se conectuntur et utroque idem amor exclusivus et fertilis modo utrique proprio exprimitur.“
Foto: Benedikt XVI. – Bildquelle: Martin Lohmann, LohmannMedia