Non oportet temere, ne necessitudo instituatur

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Novae communitates ecclesiales et ordines religiosi translaticii ne temeant, ut necessitudinem instituant. Hoc novus Subsecretarius Pontificiae Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, Nicoletta Spezzati nomine, commendat. Si spirituales vivendi formae evangelium fontem suam ducerent, congruentiam iam effectam esse quaedam religiosa dixit a diurnario actorum diurnorum „Osservatore Romano“ interrogata. Se difficultates cernere, si quaedam communitas charisma suum absolutum duceret aut contra alias adhiberet. Eam a „communitate, quae Ecclesiae propria esset“, se subducere adiunxit. Tamen iam communitates religiosas et  novos motus spirituales in multis dioecesibus mundi mutuam sibi praestare operam.
Foto: Petersdom – Bildquelle: M. Bürger, kathnews