„Genuina hominis granditas in ministrando sita est“

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Benedictus XVI ad preces pro catholicis moderatoribus praeceptoribusque effundendas evocavit, „ut operibus semper veritatem, quam verbis tradunt, testimonio confirmare possint.“ In Evangelio Diei Dominici scribitur: „Dicunt enim et non faciunt“. Sunt haec verba Iesu de Scribis et Pharisaeis. Iesum autem mundo ministrum se exhibuisse Papa dixit, postquam Prex Angelica insueta multitudine fidelium in area Petriana adstante prolata est. „Hodierno“, inquit „in Evangelio Dominus genuinam hominis granditatem cum habitudine ministrandi coniungit. Qui ministrat, quomodo Dei caritati respondere possimus, demonstrat. Ministrando cor nostrum Domino aperimus, qui ipse venit, non ut ministraretur, sed ut ministraret. Simul ad homines mittimur, ut eis quoque caritate nostra ministremus. Deus ad hoc nos aptos reddit, ut in omnibus, quae facimus, eius caritas in nobis manifestetur. Rogemus ergo, ut ministri Dei perindeque ministri hominum esse possimus. – Ad hoc in actum ducendum Deus vobis omnibus benedictionem largiatur.“
Foto: Benedikt XVI. – Bildquelle: Fabio Pozzebom/ABr