De eis, quae Episcopi discere possunt

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 13. September 2011 um 18:56 Uhr
Petersdom

E Civitate Vaticana (kathnews/Radio Vatikan). Est iam interdum bonus usus: Episcopi totius mundi nuper nominati Romam adveniunt, ut discant, et ea, quae experiuntur, inter se communicent et non ultimo cum confratribus, qui iam dudum idemque officium exercentes peritia praestant, colloquantur. Ad eos, qui ad cursum huius anni invitati sunt, Archiepiscopus Monacensis et Frisigensis, Reinhardus Cardinalis Marx, pertinet. Qui die Iovis de munere regendi Episcopi locutus est, de arte quidem et sententia docens, ut in Statione Radiophonica Vaticana interrogatus respondit. Maximi vero esse momenti ea, quae ad actuosam eorum executionem spectarent. Se exempli gratia casibus abusuum sexualium ultimo anno patefactis monitum esse. Episcopo „utcumque omnino agendum, immo vere et manifeste investigandum“ et erga diurnarios, qui quidem attenti, non numquam autem etiam non benevolentes essent, cum sinceritate sese gerendum“ esse.

Foto: Petersdom – Bildquelle: Radomil, CC

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung