E Civitate Vaticana: Anglicani catholici facti sunt

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 29. Februar 2012 um 17:49 Uhr
Petersdom

Sodales primi Ordinaritatus Anglicanorum ubique terrarum diffusi in Basilica Vaticana receptionem in Ecclesiam Catholicam celebravere praeside Ordinariatus personalis, Keith Newton nomine, res divinas Veneris die celebrante. Id esse „sicut sensum ad patriam revertendi“ presbyter catholicus, Len Black nomine, animi commotiones fere nonoginta peregrinatorum, qui pietatis causa aderant, exposuit. Newton dixit oecumenismum non iam significare quempiam se prorsus accommodare, sed ea, quae omnibus communia esset, reperire. Propter quod Ordinariatum eximium exemplum esse, quodmodo oecumenismus perageretur. Pro hac ampliore Papae consideratione ei gratias agere se velle Newton adiunxit. Anno millesimo nono Summus Pontifex Benedictus XVI in Constitutione Apostolica, quae a verbis „Anglicanorum Coetibus“ incipit, viam paraverat, qua parochiae coetusque Anglicanici in Ecclesiam Catholicam reciperentur, quin suam liturgiam patrimoniumque Anglicanicum omittere obligatione tenerentur.

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung