Benedictus XVI: „Impulsus apostolicus foveatur oportet“

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 1. Februar 2012 um 10:29 Uhr
Papst Benedikt XVI.

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Ecclesiae Catholicae in fide annuntianda et tradenda eodem „impulsu apostolico“ opus est ac primis communitatibus christianis. Hoc optare Summus Pontifex Benedictus XVI exprimit in nuntio suo de Die Universali Missionali, quae hoc anno die vicesima prima mensis octobris habebitur. Recordationes ipsas Concilii Vaticani Secundi, quae mense octobri agentur, et documenti Concilii, quod a verbis „Ad Gentes“ incipit, occasiones esse has rationes comperiendi. Hoc Summus Pontifex Benedictus XVI in quodam documento Mercurii die in Civitate Vaticana publicato scripsit. Idem ad Synodum Episcoporum de nova evangelizazione et de anno fidei pertinere: ubicumque orbis terrarum annuntiationem Evangelii praecipuum debere esse Ecclesiae munus Papa dixit.

Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: Martin Lohmann

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung