Benedictus XVI Congregationem de Doctrina Fidei admisit

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Unitas christianorum praecipuum argumentum erat allocutionis Papae Benedicti XVI coram sessione plenaria Congregationis de Doctrina Fidei habitae, cuius membra Papa die Veneris alloquendi causa admisit. Propter quod renovationem fidei his termporibus praecipuam esse solicitudinem maximamque provocationem Ecclesiae, solicitudinem nempe, quae protissimum anno fidei exprimeretur. Quaestionem unitatis arcte cum eis, quae ad fidem pertinerent, coniunctam esse Papa explicavit. In rebus oecumenicis discrimen esse falsae facilitatis, qua fieri posset, ut fidei detrimentum afferetur.
Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: Radomil, CC