Ars est via ad Deum

Ex Arce Gandulfiana (kathnews/Radio Vatikan). De Ecclesia et arte Summus Pontifex die Mercurii multis hominibus alloquendi precandique causa in Arce Gandulfiana reciptis locutus est. … Extulit Papa hominem Ecclesias, musea, res visendas contemplendo et concentus musicos auscultando non solum augeri, sed ad colloquendi cum Deo adiuvari. … „Ad vias“, inquit, „quae ad Deum ducunt, diversae quoque res pretiosae pertinent. Operibus architecturae, artis figurativae, musicae, literarum fide exortis eamque exprimentibus excitamur, ut cogitationes ad Deum animadvertant, desiderium in nobis incendentibus fontem omnis pulchritudinis quaerendi. Deus vobis omnibus his in feriis illa gratiae momenta donet, quibus pulchritudinem artis percipientes ad Eum Ipsum ducamini. Dei Spiritus vos in omnibus viis vestris comitetur!“.
Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: Eric Draper, White House