De summorum peritorum, doctorum et auctoritatum ecclesiasticarum congressione de abusu sexuali

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 9. Februar 2012 um 07:50 Uhr

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Curatio et renovatio: Hi sunt fines cuiusdam conventus de abusu sexuali, qui hac hebodmada in Urbe in Pontificia Studiorum Universitate Gregoriana una cum dicasteriis Curiae Romanae quoad rem competentibus praebitus habetur. Conventus eis, quibus onus et munus in Ecclesiae universali imposita sunt, utilitati est. Primam acroasim a quodam abusu afflicto habitum iri Carolus Scicluna, qui Promotoris Iustitiae munere in Congregatione de Doctrina Fidei fungens ad processus canonicos peragendos competens est, in quadam percontatione Stationis Radiophonicae Vaticanae notum fecit. Propostum esse, ut hic conventus conferret, ut homines toto orbe terrarum conscii fierent causae „abusus sexualis a clericis patrati“.

Foto: Petersdom – Bildquelle: B. Greschner, kathnews

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung