Summus Pontifex Benedictus XVI „annum fidei“ annuntiavit

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 18. Oktober 2011 um 19:29 Uhr
Papst Benedikt XVI., Petersplatz

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Ad fidem firmandam in regionibus occidentis Summus Pontifex Solis die „annum fidei“ annuntiavit. Benedictus XVI in Basilica Vaticana Sanctam Missam celebravit, cui catholici, qui operam dant fidei novandae, intererant quique ex toto orbe terrarum provenerant, e regionibus enim, in quibus quidem fides christiana tradita, sed extenuata est. … Post annum Sancto Paulo anno bismilesimo octavo et nono dedicatum et annum sacerdotalem annis bismilesimo nono et decimo habitum Benedictus XVI anno fidei missionem Ecclesiae fovere in animo habet. Missionis enim Ecclesiae esse „praesertim de Deo loqui deque Eius maiestate monere“ Papa explicavit.

Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: Andreas Gehrmann

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung