Cardinalis Koch: „Nimiae exspectationes“

Erstellt von Gero P. Weishaupt am 5. Oktober 2011 um 21:23 Uhr
Papst Benedikt XVI.

E Civitate Vaticana (kathnews/RV). Kurt Cardinalis Koch, cuius est res oecumenicas moderari, visitationem Summi Universae Ecclesiae Pastoris in Germania habitam carpentibus oblocutus est. Diversi diurnarii locuti erant in rebus oecumenicis „spem esse deiectam“. „Spes vero deiecta ab exspectationibus pendet“, Cardinalis procurationis sede nuntiis divulgandis percontatus explicavit. Dixit Koch praesumptiosum esse hac occasione responsiones propositaque exspectare, quae ad totam toto terrarum orbe spectarent Ecclesiam.

Foto: Papst Benedikt XVI. – Bildquelle: dgodin, CC bei Flickr

Diese Seite verwendet Cookies, um die Nutzerfreundlichkeit zu verbessern. Mit der weiteren Verwendung stimmen Sie dem zu.

Datenschutzerklärung